monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 67, 5
'Quapropter non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret: quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret; quamvis enim iam superflua, tamen solita non nocerent: sed quoniam gentes cogebat iudaizare , quod nullo modo posset, nisi ea sic ageret, tanquam adhuc etiam post Domini adventum necessaria saluti forent: quod vehementer per Apostolatum Pauli veritas dissuasit. Nec Apostolus Petrus hoc ignorabat: sed id faciebat, timens eos qui ex Circumcisione erant. Itaque et ipse vere correctus est, et Paulus vera narravit; ne sancta scriptura, quae ad fidem posteris edita est, admissa auctoritate mendacii, tota dubia nutet ac fluctuet. Non enim potest aut oportet litteris explicari, quanta et quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus. Posset autem opportune minusque periculose demonstrari, si coram inter nos colloqueremur.